Found 1122 Results for: dat

  • qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus; (Liber Genesis 41, 35)

  • Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”. (Liber Genesis 42, 9)

  • Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita. (Liber Genesis 42, 25)

  • Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. (Liber Genesis 44, 33)

  • Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. (Liber Genesis 45, 9)

  • et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. (Liber Genesis 45, 18)

  • Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)

  • dixit ad filium suum: “Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum”. (Liber Genesis 48, 11)

  • Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. (Liber Genesis 49, 17)

  • Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)

  • Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: “Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus”, (Liber Genesis 50, 15)

  • venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”. (Liber Exodus 1, 10)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina