Found 10 Results for: falcem

  • Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, (Liber Deuteronomii 16, 9)

  • Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. (Liber I Samuelis 13, 20)

  • Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Ieremiae 50, 16)

  • Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)

  • Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 14)

  • Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae”. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)

  • Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 16)

  • Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)

  • Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)

  • Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. (Apocalypsis Ioannis 14, 19)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina