Found 174 Results for: forte

  • Et nunc ora pro nobis, et forte exaudiet te Deus noster, quoniam tu mulier sancta es, et dimittet Dominus pluviam in repletionem lacuum nostrorum, et non deficiemus iam”. (Liber Iudith 8, 31)

  • “Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem”. (Liber Esther 4, 11)

  • Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)

  • Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me. (Liber Iob 6, 24)

  • Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. (Liber Iob 32, 13)

  • In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Liber Psalmorum 91, 12)

  • Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. (Liber Psalmorum 119, 92)

  • forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos. (Liber Psalmorum 124, 3)

  • tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)

  • Et veritus est, ne forte non permitteret eum Ionathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 12, 40)

  • Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex opinaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam, obtulit hostiam pro salute viri. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)

  • adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur”. Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit; (Liber II Maccabaeorum 6, 28)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina