Found 686 Results for: illis

  • qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo; (Epistula III Ioannis 1, 6)

  • Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt! (Epistula Iudae 1, 11)

  • Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 16)

  • Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)

  • Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)

  • Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. (Apocalypsis Ioannis 8, 2)

  • Et de fumo exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. (Apocalypsis Ioannis 9, 3)

  • Et dictum est illis, ne laederent fenum terrae neque omne viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus. (Apocalypsis Ioannis 9, 4)

  • Et datum est illis, ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. (Apocalypsis Ioannis 9, 5)

  • Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)

  • Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram. (Apocalypsis Ioannis 11, 10)

  • Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “Ascendite huc”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. (Apocalypsis Ioannis 11, 12)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina