Found 51 Results for: inimicus

  • DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam. (Lamentationes 2, 4)

  • HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam. (Lamentationes 2, 5)

  • THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos”. (Lamentationes 2, 22)

  • LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. (Liber Baruch 4, 25)

  • Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; (Prophetia Ezechielis 35, 5)

  • Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi; (Prophetia Ezechielis 36, 1)

  • Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. (Prophetia Osee 8, 3)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: “Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae”. (Prophetia Amos 3, 11)

  • Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)

  • Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 28)

  • inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina