Found 330 Results for: ipsi

  • Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro? (Liber II Paralipomenon 28, 10)

  • immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit: “Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi”, cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 23)

  • Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. (Liber II Paralipomenon 29, 8)

  • Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. (Liber II Paralipomenon 30, 7)

  • Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum”. (Liber Esdrae 4, 3)

  • a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)

  • Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)

  • Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. (Liber Nehemiae 3, 3)

  • Et portam Veterem restauraverunt Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. (Liber Nehemiae 3, 6)

  • Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii. (Liber Nehemiae 3, 13)

  • miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. (Liber Nehemiae 6, 2)

  • Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua. (Liber Nehemiae 9, 16)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina