Found 15 Results for: laboravi

  • Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)

  • Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. (Liber Psalmorum 6, 7)

  • Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 69, 4)

  • Rursus detestatus sum omnem laborem meum, quo sub sole laboravi, quem relicturus sum homini, qui erit post me; (Liber Ecclesiastes 2, 18)

  • Verti me exasperans cor meum de omni labore, quo laboravi sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 20)

  • Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus illam. (Liber Ecclesiasticus 24, 47)

  • Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam. (Liber Ecclesiasticus 33, 18)

  • Videte oculis vestris quia modicum laboravi et inveni mihi multam requiem. (Liber Ecclesiasticus 51, 35)

  • calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)

  • Et ego dixi: “In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo”. (Liber Isaiae 49, 4)

  • Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)

  • Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans. (Liber Ieremiae 15, 6)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina