Found 3 Results for: leniter

  • Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus. (Liber Genesis 50, 21)

  • Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “Leniter mihi agite cum puero Absalom”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)

  • Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina