Found 34 Results for: loquor

  • Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi”. (Liber Exodus 6, 29)

  • Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. (Liber Exodus 23, 22)

  • Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?”. (Liber Numeri 12, 8)

  • Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)

  • Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete. (Liber Deuteronomii 5, 1)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • et ait ad omnem coetum Israel: “Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)

  • Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)

  • Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit, homo deglutietur. (Liber Iob 37, 20)

  • “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”. (Liber Isaiae 63, 1)

  • Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)

  • Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi: (Liber Ieremiae 28, 7)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina