Found 29 Results for: lumbos

  • Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non consurgant”. (Liber Deuteronomii 33, 11)

  • Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit. (Liber II Samuelis 20, 8)

  • Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. (Liber I Regum 2, 5)

  • Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea””. Et ille ait: “Si adhuc vivit, frater meus est”. (Liber I Regum 20, 32)

  • Et ille ait ad Giezi: “Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri”. (Liber II Regum 4, 29)

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos. (Liber Iudith 4, 10)

  • Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)

  • Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae, (Liber Iudith 8, 5)

  • Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum. (Liber Iob 16, 13)

  • Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. (Liber Iob 38, 3)

  • “Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. (Liber Iob 40, 7)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina