Found 126 Results for: peccata

  • Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus: (Liber Isaiae 59, 12)

  • Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, (Liber Ieremiae 5, 25)

  • Haec dicit Dominus populo huic: “Ita diligunt vagari, pedes suos non prohibent et Domino non placent”. Nunc recordatus est iniquitatum eorum et visitat peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)

  • “Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis. (Liber Ieremiae 15, 13)

  • Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam”. (Liber Ieremiae 16, 18)

  • montibus in campo. “Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. (Liber Ieremiae 17, 3)

  • Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. (Liber Ieremiae 30, 14)

  • Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi. (Liber Ieremiae 30, 15)

  • MEM. Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum. (Lamentationes 4, 13)

  • THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua. (Lamentationes 4, 22)

  • Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)

  • Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. (Liber Baruch 6, 1)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina