Found 15 Results for: proni

  • Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?”. (Liber Genesis 37, 10)

  • Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)

  • Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)

  • Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: “Servi tui sumus”. (Liber Genesis 50, 18)

  • Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)

  • "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes, (Liber Exodus 35, 5)

  • Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. (Liber Numeri 14, 5)

  • Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?”. (Liber Numeri 16, 22)

  • Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram; (Liber Iudicum 13, 20)

  • Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “Requievit spiritus Eliae super Eliseum”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)

  • Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina