Found 65 Results for: regionem

  • Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. (Liber Genesis 13, 10)

  • Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. (Liber Genesis 13, 11)

  • Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. (Liber Genesis 14, 7)

  • et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. (Liber Genesis 19, 25)

  • Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)

  • dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 4)

  • Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim. (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair) usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 3, 14)

  • Intrabimus ad securos in regionem latissimam; tradetque nobis Deus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quae sunt in terra”. (Liber Iudicum 18, 10)

  • Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii alter Mahalon et alter Chelion Ephrathaei de Bethlehem Iudae. Ingressique regionem Moabitidem morabantur ibi. (Liber Ruth 1, 2)

  • Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu. (Liber I Regum 5, 4)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina