Found 9 Results for: requiescere
Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)
Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)
Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)
Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus. (Liber Iob 9, 18)
In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui. (Liber Ecclesiasticus 38, 24)
Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. (Liber Isaiae 14, 1)
Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)
Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 5, 13)
Et vocavit me et locutus est ad me dicens: “Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis”. (Prophetia Zachariae 6, 8)