Found 178 Results for: tamquam

  • Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. (Liber Sapientiae 2, 6)

  • Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)

  • Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, (Liber Sapientiae 3, 6)

  • et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; (Liber Sapientiae 3, 7)

  • Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)

  • Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (Liber Sapientiae 5, 9)

  • et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus; (Liber Sapientiae 5, 10)

  • aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; (Liber Sapientiae 5, 11)

  • aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient, (Liber Sapientiae 5, 21)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina