Found 236 Results for: universa

  • Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. (Liber II Maccabaeorum 7, 28)

  • Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)

  • Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: “Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit”, (Liber II Maccabaeorum 15, 2)

  • Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. (Liber Proverbiorum 10, 12)

  • Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)

  • In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. (Liber Proverbiorum 24, 4)

  • regem locusta non habet et egreditur universa per turmas suas; (Liber Proverbiorum 30, 27)

  • Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. (Liber Ecclesiastes 1, 6)

  • Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. (Liber Ecclesiastes 7, 25)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina