Found 251 Results for: unus
nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)
Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “Sic respondes pontifici?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)
Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “Nonne ego te vidi in horto cum illo?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)
Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. (Actus Apostolorum 11, 28)
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)