Found 398 Results for: verba

  • Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; (Liber Deuteronomii 32, 44)

  • Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)

  • Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, (Liber Iosue 6, 8)

  • post haec legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant in legis volumine. (Liber Iosue 8, 34)

  • Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; (Liber Iosue 22, 30)

  • Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Domini, (Liber Iosue 24, 26)

  • et dixit ad omnem populum: “En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro”. (Liber Iosue 24, 27)

  • Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)

  • Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi repetit verba illius: (Liber Iudicum 5, 29)

  • Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae). (Liber Iudicum 15, 17)

  • Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina