Found 33 Results for: vidissent

  • Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; (Liber I Regum 22, 32)

  • Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis. (Liber I Paralipomenon 10, 7)

  • non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi. (Liber II Paralipomenon 9, 6)

  • Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)

  • Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. (Liber Nehemiae 6, 16)

  • Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei: (Liber Iudith 10, 7)

  • ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes (Evangelium secundum Marcum 7, 2)

  • Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)

  • Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)

  • Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina