Found 28 Results for: Convertam

  • Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris: (Liber Psalmorum 67, 23)

  • Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam. (Liber Psalmorum 88, 24)

  • Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. (Liber Isaiae 1, 25)

  • Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. (Liber Ieremiae 15, 19)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. (Liber Ieremiae 21, 4)

  • Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. (Liber Ieremiae 23, 3)

  • Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 4)

  • Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. (Liber Ieremiae 30, 3)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: (Liber Ieremiae 30, 18)

  • Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)

  • Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 32, 44)

  • Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et ædificabo eos sicut a principio. (Liber Ieremiae 33, 7)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina