Found 43 Results for: Delicto

  • et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto. (Liber Leviticus 5, 3)

  • Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: (Liber Leviticus 5, 15)

  • Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)

  • Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: (Liber Leviticus 7, 1)

  • idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. (Liber Leviticus 7, 2)

  • Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)

  • Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. (Liber Leviticus 7, 7)

  • Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, (Liber Leviticus 7, 37)

  • tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, (Liber Leviticus 14, 12)

  • immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)

  • Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: (Liber Leviticus 14, 14)

  • Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, (Liber Leviticus 14, 17)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina