Found 527 Results for: Diebus

  • Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)

  • Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. (Liber Genesis 38, 12)

  • Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)

  • Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)

  • Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. (Liber Genesis 50, 3)

  • In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. (Liber Exodus 12, 15)

  • Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. (Liber Exodus 12, 19)

  • Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini. (Liber Exodus 13, 6)

  • Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13, 7)

  • Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. (Liber Exodus 13, 10)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina