Found 9 Results for: Dilectio
Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. (Canticum Canticorum 8, 6)
Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; (Liber Sapientiae 6, 19)
Dilectio Dei honorabilis sapientia: (Liber Ecclesiasticus 1, 14)
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. (Liber Ecclesiasticus 40, 20)
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: (Epistula ad Romanos 12, 9)
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)