Found 23 Results for: Joachaz

  • Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. (Liber II Regum 10, 35)

  • Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13, 1)

  • Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ: (Liber II Regum 13, 4)

  • Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ. (Liber II Regum 13, 7)

  • Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? (Liber II Regum 13, 8)

  • Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo. (Liber II Regum 13, 9)

  • Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)

  • Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz: (Liber II Regum 13, 22)

  • Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël. (Liber II Regum 13, 25)

  • In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. (Liber II Regum 14, 1)

  • Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos. (Liber II Regum 14, 8)

  • Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina