Found 38 Results for: Liberavit

  • Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)

  • Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. (Liber Exodus 2, 19)

  • Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti. (Liber Exodus 18, 10)

  • Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur. (Liber Iosue 9, 26)

  • Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: (Liber Iudicum 3, 9)

  • Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)

  • Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom. (Liber II Samuelis 19, 9)

  • Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)

  • Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. (Liber II Samuelis 22, 18)

  • Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. (Liber II Samuelis 22, 20)

  • Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. (Liber Esdrae 8, 31)

  • Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. (Liber Thobis 13, 19)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina