Found 8 Results for: Manahem

  • Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)

  • Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas. (Liber II Regum 15, 16)

  • Anno trigesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria. (Liber II Regum 15, 17)

  • Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus. (Liber II Regum 15, 19)

  • Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. (Liber II Regum 15, 20)

  • Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? (Liber II Regum 15, 21)

  • Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius ejus pro eo. (Liber II Regum 15, 22)

  • Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio. (Liber II Regum 15, 23)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina