Found 755 Results for: Meum

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 20)

  • Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud. (Liber Exodus 8, 23)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 13)

  • Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)

  • Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? (Liber Exodus 9, 17)

  • Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 10, 3)

  • Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. (Liber Exodus 15, 9)

  • Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : (Liber Exodus 19, 5)

  • Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)

  • Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)

  • Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina