Found 66 Results for: Mundi

  • Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. (Liber Leviticus 11, 47)

  • Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. (Liber Iosue 2, 20)

  • Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? (Liber I Samuelis 21, 4)

  • Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. (Liber Esdrae 6, 20)

  • Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. (Liber Iob 15, 15)

  • Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. (Liber Iob 28, 24)

  • et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit. (Liber II Maccabaeorum 7, 9)

  • sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Jericho, irruit ferociter muris: (Liber II Maccabaeorum 12, 15)

  • Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)

  • Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina