Found 64 Results for: Porta

  • Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. (Liber Genesis 28, 17)

  • et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : (Liber Exodus 32, 26)

  • quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. (Liber Exodus 32, 27)

  • Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? (Liber Numeri 11, 12)

  • tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. (Liber Iosue 2, 5)

  • Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est. (Liber Iosue 2, 7)

  • percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est. (Liber Iosue 7, 5)

  • Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)

  • Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem: (Liber Ruth 4, 11)

  • Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 8)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina