Found 74 Results for: Ruben

  • Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. (Liber Genesis 29, 32)

  • Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 14)

  • Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. (Liber Genesis 35, 22)

  • Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. (Liber Genesis 35, 23)

  • Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: (Liber Genesis 37, 21)

  • Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: (Liber Genesis 37, 29)

  • E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. (Liber Genesis 42, 22)

  • Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. (Liber Genesis 42, 37)

  • Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)

  • Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. (Liber Genesis 46, 9)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio. (Liber Genesis 49, 3)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina