Found 33 Results for: Semetipsum

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. (Liber Exodus 16, 29)

  • Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)

  • ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. (Liber Psalmorum 104, 22)

  • non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)

  • At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. (Liber II Maccabaeorum 4, 24)

  • Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas: (Liber II Maccabaeorum 14, 43)

  • Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)

  • Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. (Liber Baruch 6, 26)

  • Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. (Prophetia Ezechielis 17, 12)

  • Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)

  • Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina