Found 48 Results for: Sole

  • Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. (Liber Exodus 22, 3)

  • et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris. (Liber Iudicum 9, 33)

  • sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra. (Liber II Samuelis 23, 4)

  • Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem, (Liber II Regum 3, 22)

  • Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)

  • In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; (Liber Psalmorum 18, 6)

  • Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 71, 5)

  • Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? (Liber Ecclesiastes 1, 3)

  • Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)

  • et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina