Found 12 Results for: Stipulam

  • Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)

  • Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: (Liber Iob 13, 25)

  • Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. (Liber Iob 41, 19)

  • Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. (Liber Iob 41, 20)

  • Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. (Liber Psalmorum 82, 14)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos. (Liber Isaiae 33, 11)

  • Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. (Liber Isaiae 40, 24)

  • Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. (Liber Isaiae 41, 2)

  • Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto. (Liber Ieremiae 13, 24)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, (Epistula I ad Corinthios 3, 12)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina