Found 1219 Results for: Vobis

  • Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. (Liber Exodus 5, 13)

  • Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. (Liber Exodus 5, 18)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. (Liber Exodus 6, 8)

  • Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)

  • Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. (Liber Exodus 12, 2)

  • Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. (Liber Exodus 12, 13)

  • Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. (Liber Exodus 12, 25)

  • Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ? (Liber Exodus 12, 26)

  • Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. (Liber Exodus 14, 14)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. (Liber Exodus 16, 4)

  • Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. (Liber Exodus 16, 8)

  • Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. (Liber Exodus 16, 15)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina