Found 143 Results for: Aqua

  • quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat (Liber Genesis 7, 20)

  • cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quæ ibi erant (Liber Genesis 21, 15)

  • sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam (Liber Genesis 26, 20)

  • posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent (Liber Genesis 30, 38)

  • effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum ejus (Liber Genesis 49, 4)

  • quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen ejus Mosi dicens quia de aqua tuli eum (Liber Exodus 2, 10)

  • foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis (Liber Exodus 7, 24)

  • non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis (Liber Exodus 12, 9)

  • cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)

  • et ingressi sunt filii Israël per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva (Liber Exodus 14, 22)

  • igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (Liber Exodus 17, 1)

  • en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israël (Liber Exodus 17, 6)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina