Found 24 Results for: Babylon

  • fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar (Liber Genesis 10, 10)

  • et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram (Liber Isaiae 13, 19)

  • emarcuit cor meum tenebræ stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum (Liber Isaiae 21, 4)

  • ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)

  • descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera (Liber Isaiae 47, 1)

  • adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)

  • quomodo confractus est et contritus est malleus universæ terræ quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus (Liber Ieremiae 50, 23)

  • inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti (Liber Ieremiae 50, 24)

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)

  • calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino ejus biberunt gentes et ideo commotæ sunt (Liber Ieremiae 51, 7)

  • subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem ejus si forte sanetur (Liber Ieremiae 51, 8)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina