Found 39 Results for: Convivium

  • conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19, 3)

  • crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus (Liber Genesis 21, 8)

  • fecit ergo eis convivium et post cibum et potum (Liber Genesis 26, 30)

  • qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias (Liber Genesis 29, 22)

  • exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (Liber Genesis 40, 20)

  • quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie (Liber Genesis 43, 16)

  • quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43, 32)

  • descendit itaque pater ejus ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim juvenes facere consuerant (Liber Iudicum 14, 10)

  • introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)

  • venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane (Liber I Samuelis 25, 36)

  • venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo convivium (Liber II Samuelis 3, 20)

  • cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et præparavit cibos homini qui venerat ad se (Liber II Samuelis 12, 4)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina