Found 999 Results for: Ecce

  • ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben (Liber Numeri 16, 1)

  • dixerunt autem filii Israël ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus (Liber Numeri 17, 12)

  • locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quæ sanctificantur a filiis Israël tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna (Liber Numeri 18, 8)

  • et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Ægypto ecce in urbe Cades quæ est in extremis finibus tuis positi (Liber Numeri 20, 16)

  • misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)

  • dicens ecce populus qui egressus est de Ægypto operuit superficiem terræ veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum (Liber Numeri 22, 11)

  • aperuitque Dominus os asinæ et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce jam tertio (Liber Numeri 22, 28)

  • cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)

  • ecce populus ut leæna consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret prædam et occisorum sanguinem bibat (Liber Numeri 23, 24)

  • et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)

  • idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem fœderis mei (Liber Numeri 25, 12)

  • et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina