Found 15 Results for: Equus

  • ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)

  • egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriæ equos venundabant (Liber I Regum 10, 29)

  • hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem dæmonium super eos (Liber Thobis 6, 17)

  • nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te (Liber Psalmorum 31, 9)

  • fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur (Liber Psalmorum 32, 17)

  • apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit præceps (Liber Ecclesiasticus 30, 8)

  • equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit (Liber Ecclesiasticus 33, 6)

  • adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8, 6)

  • et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret (Apocalypsis Ioannis 6, 2)

  • et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus (Apocalypsis Ioannis 6, 4)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina