Found 44 Results for: Jugum

  • erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis (Liber Genesis 27, 40)

  • ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum (Liber Numeri 19, 2)

  • jugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba (Liber Numeri 21, 30)

  • et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento quæ non traxit jugum nec terram scidit vomere (Liber Deuteronomii 21, 3)

  • servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet jugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat (Liber Deuteronomii 28, 48)

  • nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi (Liber I Samuelis 6, 7)

  • ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens (Liber II Samuelis 16, 13)

  • pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi (Liber I Regum 12, 4)

  • dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac jugum quod inposuit pater tuus super nos (Liber I Regum 12, 9)

  • et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit jugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei (Liber I Regum 12, 10)

  • et nunc pater meus posuit super vos jugum grave ego autem addam super jugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 11)

  • et locutus est eis secundum consilium juvenum dicens pater meus adgravavit jugum vestrum ego autem addam jugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 14)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina