Found 10 Results for: Neemias

  • post eum ædificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium (Liber Nehemiae 3, 16)

  • qui venerunt cum Zorobabel Hiesuæ Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Nehemiae 7, 7)

  • dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8, 9)

  • signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias (Liber Nehemiae 10, 1)

  • facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • cum præterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam (Liber II Maccabaeorum 1, 20)

  • et jussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quæ inposita erant jussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quæ erant superposita (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias jussit lapides majores perfundi (Liber II Maccabaeorum 1, 31)

  • ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi (Liber II Maccabaeorum 1, 36)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina