Found 1432 Results for: Rex

  • dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Geraræ et tulit eam (Liber Genesis 20, 2)

  • Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20, 16)

  • surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ inposuit scapulæ ejus tradiditque puerum et dimisit eam quæ cum abisset errabat in solitudine Bersabee (Liber Genesis 21, 14)

  • surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni (Liber Genesis 21, 33)

  • cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens (Liber Genesis 23, 3)

  • surrexit Abraham et adoravit populum terræ filios videlicet Heth (Liber Genesis 23, 7)

  • tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis ejus portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor (Liber Genesis 24, 10)

  • veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo (Liber Genesis 24, 42)

  • nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 56)

  • sed conlidebantur in utero ejus parvuli quæ ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum (Liber Genesis 25, 22)

  • cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua (Liber Genesis 26, 8)

  • et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quæ dixi (Liber Genesis 28, 15)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina