Found 42 Results for: Sæculorum

  • et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum (Liber Thobis 8, 9)

  • et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)

  • aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris (Liber Thobis 13, 6)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam amen (Liber Thobis 13, 23)

  • numquid semitam sæculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui (Liber Iob 22, 15)

  • beati qui habitant in domo tua in sæcula sæculorum laudabunt te diapsalma (Liber Psalmorum 83, 5)

  • regnum tuum regnum omnium sæculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis (Liber Psalmorum 144, 13)

  • et si multitudinem scientiæ desiderat quis scit præterita et de futuris æstimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et sæculorum (Liber Sapientiae 8, 8)

  • memoria mea in generatione sæculorum (Liber Ecclesiasticus 24, 28)

  • secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum (Liber Ecclesiasticus 36, 19)

  • nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus ejus a generatione in generationem desolabitur in sæculum sæculorum non erit transiens per eam (Liber Isaiae 34, 10)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina