Found 10 Results for: Sapienter

  • venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)

  • ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Joab autem reversus est Hierusalem ad regem (Liber II Samuelis 20, 22)

  • unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quæ procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei (Liber II Regum 18, 7)

  • quoniam rex omnis terræ Deus psallite sapienter (Liber Psalmorum 46, 8)

  • quæ non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter (Liber Psalmorum 57, 6)

  • qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur (Liber Proverbiorum 28, 26)

  • et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et justitiam et inploraverunt proverbia et judicia (Liber Ecclesiasticus 18, 29)

  • Jesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo jam audebat eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 12, 34)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina