Found 108 Results for: Signum

  • dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4, 15)

  • dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9, 12)

  • arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram (Liber Genesis 9, 13)

  • dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (Liber Genesis 9, 17)

  • et circumcidetis carnem præputii vestri ut sit in signum fœderis inter me et vos (Liber Genesis 17, 11)

  • qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Ægypto immolabis Deo super montem istum (Liber Exodus 3, 12)

  • ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud (Liber Exodus 8, 23)

  • erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)

  • et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 9)

  • erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 16)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)

  • dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina