Found 92 Results for: Timore

  • negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (Liber Genesis 18, 15)

  • et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)

  • transibitis Jordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)

  • his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus (Liber Iosue 2, 24)

  • Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi (Liber Iosue 6, 1)

  • terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)

  • euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore juxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum (Liber Iudicum 18, 7)

  • dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (Liber I Samuelis 31, 4)

  • dixit Deus Israël mihi locutus est Fortis Israël dominator hominum justus dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)

  • habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis (Liber I Regum 4, 25)

  • et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina