Found 18 Results for: amaritudine

  • quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens (Liber Ruth 1, 20)

  • cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes ejus et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim ejus in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi (Liber II Regum 4, 27)

  • obscurent eum tenebræ et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine (Liber Iob 3, 5)

  • quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animæ sunt (Liber Iob 3, 20)

  • quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animæ meæ (Liber Iob 7, 11)

  • tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ (Liber Iob 10, 1)

  • eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles (Liber Iob 20, 25)

  • alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus (Liber Iob 21, 25)

  • nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagæ meæ adgravata est super gemitum meum (Liber Iob 23, 2)

  • cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor (Liber Psalmorum 9, 28)

  • omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum (Liber Psalmorum 13, 3)

  • maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum (Liber Ecclesiasticus 4, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina