Found 520 Results for: diebus

  • cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur (Liber Numeri 12, 14)

  • exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria (Liber Numeri 12, 15)

  • qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus (Liber Numeri 19, 11)

  • ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quæ ibi sunt polluta erunt septem diebus (Liber Numeri 19, 14)

  • si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)

  • omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas (Liber Numeri 20, 30)

  • et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis (Liber Numeri 28, 17)

  • quintadecima vero die mensis septimi quæ vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)

  • et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo (Liber Numeri 31, 19)

  • profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ætham castrametati sunt in Mara (Liber Numeri 33, 8)

  • undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 2)

  • custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina