Found 64 Results for: solitudine

  • et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quæ est in solitudine (Liber Genesis 14, 6)

  • cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine qui est in via Sur (Liber Genesis 16, 7)

  • surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ inposuit scapulæ ejus tradiditque puerum et dimisit eam quæ cum abisset errabat in solitudine Bersabee (Liber Genesis 21, 14)

  • et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est juvenis sagittarius (Liber Genesis 21, 20)

  • et hii filii Sebeon Ahaja et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui (Liber Genesis 36, 24)

  • non interficiamus animam ejus nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quæ est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo (Liber Genesis 37, 22)

  • via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præceperit nobis (Liber Exodus 8, 27)

  • et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto (Liber Exodus 14, 11)

  • nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes recede a nobis ut serviamus Ægyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine (Liber Exodus 14, 12)

  • et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine (Liber Exodus 16, 2)

  • cumque operuisset superficiem terræ apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinæ super terram (Liber Exodus 16, 14)

  • dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 32)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina