Found 18 Results for: tribui

  • dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)

  • præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)

  • reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse (Liber Deuteronomii 29, 8)

  • Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse ait (Liber Iosue 1, 12)

  • Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)

  • et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)

  • tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)

  • dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 15)

  • deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est (Liber Iosue 13, 24)

  • dedit et dimidiæ tribui Manasse filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem (Liber Iosue 13, 29)

  • tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13, 33)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina